BLTC Press Titles


available for Kindle at Amazon.com


Shakti and Shakta

John Woodroffe


The Story of Doctor Dolittle

Hugh Lofting


The Revolt of the Netherlands

Friedrich Schiller


Vanity Fair

William Thackery


De architectura, libri decem

by Vitruvius Pollio

Excerpt:

p. LXII 1. 5 ab ima pagina: Hermagenem scribe Hermogenem p. LXVI 1. 3 narrrationi scribe narrationi

LECTORI AEQUO

EDITOR SALUTEM.

Ab initio statim profiteri cogor, eam novae Editionis librorum Vitruvii suscipiendae causam mibi non fuisse, quae fortasse gravissima omnium iudicibus intelligentibus imo sola vera videri possit, quaeque adeo diu viros doctos ad opus necessarium aggrediendum permovere potuisset et debuisset. Scilicet humana uti negotia pleraque omnia fortuna potius quam prudentia regi videmus, ita hominum doctorum etiam cogitationes et studia sorte quadam ad diversas disciplinas traduci et veluti dispensari, et Philologorum quidem industria critica modo ad hunc modo ad illum scriptorem graecum aut latinum emendandum illustrandumque quasi vento delata accommodari videtur. Atque ipse ego nunc admiror, quomodo mibi acciderit, quod Ciceio iocans ad Quintum fratrem (II, 10) scripsit: nos enim ita philologi sumus, ut vel cum fnbris habitare possimus. Casu enim accidit, ut Berolini in Museo Blochiano occupatusSystematelchthyologiae amici desideratissimi ordinando atque absolvendo versarer, cum editio Piodiana Vitruvii sumtibus Myliae excuderetur, eiusque plagulae recentes ad amicum aliquem meum corrigendae deferrentur. Exoratum exemplum plagellarum domi curiose perlegi; statim agnovi multisin locis graecum exemplar, quod Vitruvius interpretatus erat; ubi perveni ad decimum librum, recordabar Mathematicorum graecorum et Aristotelis, ubi eadem graece praecepta paulo antea legeram. Advertebant animum etiam illi loci, quos a Palladio, rei rusticae scriptore, translatos in Editione Scriptorum rei rusticae haud multo ante tempore comparaveram et interpretari conatus eram. Apparebat iam tum mibi, criticam rem ab Editore admodum negligenter administratam esse. Sed accurata cognitio eius rei differenda fuit in aliud tempus, posteaquam in museum meum Francofurtanum reversus essem. Absoluto demum opere postumo Blochii mei, .statim me lubido incessit pervestigandae novae Editionis Vitruvianae. ltaque quam primum potui, Codicem Guelferbytanum arcessivi, eumque cum Editione nova et excerptis ibi ex Codice eo lectionibus comparavi. Varietatem lectionis ex Vincentii Bellovacensis Speculis excerptam iam antea exemplo Editionis Laetianae alleveram. Coepi tum curiose circumspicere et sedulo anquirere et vetera et nova emendationis atque interpretationis subsidia; quorum copia quo magis augebatur, eo laboris suscepti amor magis increscebat; quem deinde sero animadversa difficultas partis praecipuae operis nec minuere nec reprimere potuit. Consilium fuit, solum areae, in qua alii exaedificarent, purgare atque eruderare, fundamenta solidiora iacere, quibus superstrueretur aedificium minime ad singulos ingredientium gressus contremiscens et titubans, et materiem undique sedulo collectam apponere atque comparare, qua peritiores artis architectonicae et mechanicae interpretes recte usi singula corporis Vitruviani membra felicius quam adhuc factum est expolire possent. Quod qua via quaque ratione exsequi conatus sim, quo facilius aequi atque intelligentes lectores possent existimare, hic deinceps in conspectu eorum omnia apposui, unde plerumque de fide et diligentia Editoris praeiudicium fieri solet. Quidquid enim de nomine, patria atque aetate Vitruvii vel certis scriptorum testimoniis liquido constat, vel probabilibus temporum notis rerumve argumentis aut sagacibus hominum doctorum coniecturis colligi potuit, id omne in quantam potui compendii brevitatem non obscuram contractum apposui; deinde ordinem totius operis atque argumenta singulorum librorum fideliter explicui, et ex antiquitate romana selecta comparavi scriptorum loca ea, ex quibus de pretio iusto operi Vitruviano statuendo iudicium aequum fieri posse videbatur; postea priorum Editorum atque Interpretum operam et merita fideliter enarravi, distinxi, et quantum potui iudicavi; denique subsidiorum criticorum copias meas recensui, et novae Editionis huius rationes qnam potui accuratissime explicui. Itaque facile erit lectoribus harum rerum intelligentibus ad existimandum, quid ab hac mea opera expectare iure possint, quidve aliorum curis vel volens rel necessario expediendum reliquerim.

§. I.

De nomine patria et aetate scriptoris.

Princeps Sulpiciana Editio et Florentina anni 1496 inscriptum gerunt nomen Lucii Victruvii; quaedam Italicae etiam M. L. praescriptum habere dicuntur: repertum praeterea A testatur Polenus, qui M praefert, ut frequentissime in libris praescriptum.


... from the RetroRead library, using Google Book Search, and download any of the books already converted to Kindle format.

Browse the 100 most recent additions to the RetroRead library

Browse the library alphabetically by title

Make books:

Login or register to convert Google epubs to Kindle ebooks

username:

password:

Lost your password?

Not a member yet? Register here, and convert any Google epub you wish


Powerd by Calibre powered by calibre