BLTC Press Titles


available for Kindle at Amazon.com


The Souls of Black Folk

W. E. B. DuBois


The Characters of Theophrastus

Theophrastus


The Secret Doctrine, Volume II Anthropogenesis

H. P. Blavatsky


The Worm Ouroboros

E. R. Eddison


M. T. Ciceronis De officiis libri tres

by Marcus Tullius Cicero

Excerpt:

The notes are intended to throw light upon such passages in the text as require illustration, and, in accordance with the good custom which now prevails, have been placed at the end of the volume. Remarks of a philological character, which commentators have bestowed, with an excess of liberality, upon the works of this author, it has been thought expedient to omit.

The volume will be found to correspond, in its general features, with that containing the treatises De Senectute and De Amicitia, published by the same editor a few months since. It is hoped that it may be found profitable to those engaged in the study of the classics, and that its merits may entitle it to as favorable a reception as its predecessor has obtained.

C. K. D.

M. TULLII CICERONIS
DE OFFICIIS,

MARCUM FILIUM,
LIBER PRIMUS.

I. Q.uanquam te, Marce fili, annum jam audientem Cratippum, idque Athenis, abundare oportet praceptis institutisque philosophic, propter summam et doctoris auctoritatem, et urbis; quorum alter te scientia augere potest, altera 5 exemplis; tamen, ut ipse, ad meant utilitatem, semper cum Graecis Latina conjunxi, neque id in philosophia solum, sed etiam in dicendi exercitatione feci; idem tibi censeo faciendum, ut par sis in utriusque orationis facultate. Quam qui- 10 dem ad rem, nos (ut videmur) magnum attulimus adjumentum hominibus nostris, ut non modo Grccarum literarum rudes, sed etiam docti, aliquantum se arbitrentur adeptos et ad dicendum, et ad judicandum. Ciuamobrem disces tu qui- 15 dem a principe hujus aetatis philosophorum; et disces, quamdiu voles : tamdiu autem velle debebis, quoad te, quantum proficias, non poenitebit. Sed tamen nostra legens, non multum a Peripa6 teticis dissidentia (quoniam utrique, et Socratici et Platonici, esse volumus), de rebus ipsis utere tuo judicio : nihil enim impedio: orationem autem Latinam profecto, legendis nostris, efficies pleniorem. Nec vero arroganter hoc dictum

10 existimari velim. Nam philosophandi scientiam concedens multis; quod est oratoris proprium, apte, distincte, ornateque dicere, quoniam in eo studio aetatem consumpsi, si id mihi assumo, videor id meo jure quodam modo vindicare.

15 Quamobrem magnopere te hortor, mi Cicero, ut non solum orationes meas, sed hos etiam de philosophia libros, qui jam illas fere ajquarunt, studiose legas. Vis enim dicendi major est in illis : sed hoc quoque colendum est aequabile et temperatum

20 orationis genus. Et id quidem nemini video Graecorum adhuc contigisse, ut idem utroque in genere laboraret, sequereturque et illud forense dicendi, et hoc quietum disputandi genus; nisi forte Demetrius Phalereus in hoc numero haberi

25 potest, disputator subtilis, orator parum vehemens; dulcis tamen; ut Theophrasti discipulum possis agnoscere. Nos autem quantum in utroque profecerimus, aliorum sit judicium: utrumque certe secuti sumus. Equidem et Platonem existimo, si genus forense dicendi tractare voluisset, gravissime et copiosissime potuisse dicere ; et Demosthenem, si illa, quae a Platone didicerat, tenuisset, et pronuntiare voluisset, or- 5 nate splendideque facere potuisse. Eodemque modo de Aristotele et Isocrate judico; quorum uterque, suo studio delectatus, contempsit alterum.

II. Sed, cum statuissem aliquid hoc tempore 10 ad te scribere, et multa posthac, ab eo ordiri volui maxime, quod et aetati tuae esset aptissimum, et auctoritati meae. Nam, cum multa sint in philosophia, et gravia et utilia, accurate copioseque a philosophis disputata ; latissime patere 15 videntur ea, quae de officiis tradita ab illis et praecepta sunt. Nulla enim vitae pars, neque publicis neque privatis, neque forensibus neque domesticis in rebus ; neque si tecum agas quid, neque si cum altero contrahas, vacare officio po- 20 test: in eoque colendo sita vitae est honestas omnis, et in negligendo turpitudo.


... from the RetroRead library, using Google Book Search, and download any of the books already converted to Kindle format.

Browse the 100 most recent additions to the RetroRead library

Browse the library alphabetically by title

Make books:

Login or register to convert Google epubs to Kindle ebooks

username:

password:

Lost your password?

Not a member yet? Register here, and convert any Google epub you wish


Powerd by Calibre powered by calibre