BLTC Press Titles


available for Kindle at Amazon.com


Some Experiences of an Irish R. M.

Edith Somerville and Martin Ross


The Secret Doctrine, Volume I Cosmogenesis

H. P. Blavatsky


The Picture of Dorian Gray

Oscar Wilde


The Secret Doctrine, Volume II Anthropogenesis

H. P. Blavatsky


Medea

by Lucius Annaeus Seneca

Excerpt:

v. 132. funus incertum. Lips. funus incestum. All.

Memorque nostri muneri parcat meo.
Culpa est Creontis tota, qui sceptro impotens
Conjugia solvit; quique genitricem abstrahit
Natis; et arcto pignore adstrictam fidera 143
Dirimit. Petatur solus hic; poenas luat,
Quas debet. Alto cinere cumulabo domum:
Videbit atrum vorticem flammis agi
Malea longas navibus flectens moras.

NUTRIX.

Sile, obsecro; questusque secreto abditos 150
Manda dolori. Gravia quisquis vulnera
Patiente et seqao mutus animo pertulit,
Referre potuit. Ira, qu» tegitur, nocet:
Professa perdunt odia vindicta e locum.

MEDEA.

Levis est dolor, qui capere consilium potest, 165
Et clepere sese: magna non latitant mala.
Libet ire contra.

NUTRIX.

Siste furialem impetum, Alumna! Vix te tacita defendit quies.

MEDEA.

Fortuna fortes metuit, ignavos premit.

NUTRIX.

Tunc est probanda, si locum virtus habet. 160

MEDEA.

Nunquam potest non esse virtuti locus.

NUTRIX.

Spes nulla monstrat rebus afflictis viam.

MEDEA.

Qui nil potest sperare, desperet nihil.

NUTRIX.

Abiere Colchi: conjugis nulla est fides;

T. 152. et aequo immotus animo. Conj. Lips. tequo motus animo. All.

Nihilque superest opibus e tantis tibi. 166

MEDEA.

Medea superest: hic mare et terras vides,
Ferrumque et ignes et Deos et fulmina.

NUTKIX.

Rex est timendus.

MEDEA.

Rex meus fuerat pater.
Nutrix*. >

Non metuis arm a 1

MEDEA.

Sint licet terra edita.

NUTRIX.

Moriere.

MEDEA.

Cupio. Medea fugiam 1

NUTRIX.

Mater es.

MEDEA.

Cui sim, vides.

NUTRIX.

Profugere dubitas 1

MEDEA.

Fugiam: at ulciscar prius.

NUTRIX.

Vindex sequetur.

MEDEA.

Forsan inveniam moras.

NUTRIX.

Compesce verba; parce jam demens minis,

Animosque minue. Tempori aptari decet.

Fortuna opes auferre, non animum, potest. —

Sed cujus ictu regius cardo strepit 1
Ipse est Pelasgo tumidus imperio Creon. )

Medea, Colchi noxium iEetae genus,
Nondum meis exportat e regnis pedem?
Molitur aliquid: nota fraus, nota est manus.
Cui parcit illa? quemve securum sinit 1
Abolere propere pessimam ferro luem
Equidera parabam: precibus evicit gener;
Concessa vita est. Liberet fines metu;
Abeatque tuta. — Fert gradum contra ferox,
Minaxque nostros propius affatus petit.
Arcete, famuli, tactu et accessu procul.
Jubete, sileat. Regium imperium pati
Aliquando discat. Vade veloci via;
Monstrumque saevum, horribile, jamdudum avehe

MEDEA.

Quod crimen, aut quae culpa multatur fuga?

CREON.

Qua? causa pellat, innocens mulier rogat.

MEDEA.

Si judicas, cognosce: si regnas, jube.

CREON.

^Equum atque iniquum regis imperium feras. m

MEDEA.

Iniqua nunquam regna perpetuo manent.

CREON.

I, querere Colchis.

MEDEA.

CREON.

MEDEA.

Redeo: qui advexit, ferat.

CREON.

Vox constituto sera decreto venit.

MEDEA.

Qui statuit aliquid parte inaudita altera, iEquum licet statuerit, haud Ecquus fuit. 200

CREON.

Auditus a te Pelia supplicium tulit.
Sed fare: causae detur egregiae locus.

MEDEA.

Difficile quam sit animum ab ira flectere
Jam concitatum, quamque regale hoc putet,
Sceptris superbas quisquis admovit manus, 20s
Qua cepit, ire, regia didici mea.
Quamvis enim sim clade miseranda obruta,
Expulsa, supplex, sola, deserta, undique
Affiicta; quondam nobili fulsi patre,
Avoque clarum Sole deduxi genus. sw
Quodcunque placidis flexibus Phasis rigat,
Pontusque quidquid Scythicus a tergo videt,
Palustribus qua maria dulcescunt aquis,
Armata peltis quidquid exterret cohors
Inclusa ripis vidua Thermodontiis, 215
Hoc omne noster genitor imperio regit.
Generosa, felix, decore regali potens
Fulsi. Petebant tunc meos thalamos proci,
Qui nunc petuntur. Rapida Fortuna ac levis,
Praecepsque regno eripuit, exsilio dedit. 220
Confide regnis, cum levis magnas opes
Huc ferat et illuc casus. Hoc reges habent
Magnificum et ingens, nulla quod rapiat dies,
Prodesse miseris, supplices fido lare


... from the RetroRead library, using Google Book Search, and download any of the books already converted to Kindle format.

Browse the 100 most recent additions to the RetroRead library

Browse the library alphabetically by title

Make books:

Login or register to convert Google epubs to Kindle ebooks

username:

password:

Lost your password?

Not a member yet? Register here, and convert any Google epub you wish


Powerd by Calibre powered by calibre