BLTC Press Titles


available for Kindle at Amazon.com


The Art of Worldly Wisdom

Baltasar Gracian


The Count of Monte Cristo

Alexandre Dumas


Letters on the Aesthetical Education of Man

Friedrich Schiller


Shakti and Shakta

John Woodroffe


Opera quae supersunt

by Lucius Annaeus Seneca (Philosophus)

Excerpt:

DE CONSTANTLY SAPIENTIS.

I. lantum inter Stoicos, Serene, et ceteros sapien-1 tiam professos interesse quantum inter feminas et mares non inmerito dixerim; cum utraque turba ad vitae societatem tantumdem conferat, sed altera pars ad obsequendum, altera imperio nata sit. ceteri sapientes molliter et Mande, ut fere domestici et familiares medici aegris corporibus non qua optimum et celerrimum est medentur, sed qua licet: Stoici virilem ingressi viam, non ut amoena* meuntibus videatur, curae habent, sed ut quamprimum nos eripiat et in illum editum verticem educat, qui adeo extra omnem teli iactum surrexit, ut supra fortunam emineat. „At ardua per quae vocamur et confragosa sunt." 2 Quid enim? piano aditur excelsum? sed ne tam abrupta 4Uidem sunt, quam quidam putant. prima tantum pars saxa rupesque habet et invii speciem, sicut pleraque ex longinquo speculantibus abscisa et connexa videri soient cum aciem longinquitas fallat. deinde propius adeuntibus eadem illa, quae in unum congesserat error oculorum Paulatim adaperiuntur. tum illis quae praecipitia ex intervallo adparebant, redit lene fastigium. Nuper cum inci-3 flisset mentio M. Catonis, indigne ferebas, sicut es iniquitatis inpatiens, quod Catonem aetas sua parum intellexisset, quod supra Pompeios et Caesares surgentem infra vatmios posuisset. et tibi indignum videbatur, quod illi

SE5ECA PHIL. I. 2

dissuasuro legem toga in foro esset erepta quodque a rostris usque ad arcum Fabianum per seditiosae factionis manus traditus voces inprobas et sputa et omnis alias insanae multitudinis contumelias pertulisset.

1 II. Tum ego respondi habere te, quod reipublicae nomine movereris, quam hinc P. Clodius, hinc Vatinius ac pessimus quisque venumdabat et caeca cupiditate correpti non intelligebant se dum vendunt, et venire: pro ipso quidem Catone securum te esse iussi. nullum enim sapientem nec iniuriam accipere nec contumeliam posse, Catonem autem certius exemplar sapientis viri nobis deos inmortales dedisse quam Ulixen et Herculem prioribus seculis. hos enim Stoici nostri sapientes pronuntiaverunt, invictos laboribus, contemptores voluptatis et victo

2 res omnium terrarum. Cato non cum feris manus contulit, quas consectari venatoris agrestisque est, nec monstra igne ac ferro persecutus est nec in ea tempora incidit, quibus credi posset coelum humeris unius inniti excussa iam antiqua credulitate et seculo ad summam perducto sollertiam: cum ambitu congressus, multiformi malo, et cum potentiae inmensa cupiditate, quam totus orbis in tres divisus satiare non poterat, adversus vitia civitatis degenerantis et pessum sua mole sidentis stetit solus et cadentem rempublicam, quantum modo una retrahi manu poterat, tenuit, donec vel abreptus vel abstractus comitem se diu sustentatae ruinae dedit simulque exstincta sunt, quae nefas erat di vidi. neque enim Cato post liber

3tatem vixit nec libertas post Catonem. Huic tu putas iniuriam fieri potuisse a populo, quod aut praeturam illi detraxit aut togam? quod sacrum illud caput purgamentis oris adspersit? Tutus est sapiens nec ulla adfici aut iniuria aut contumelia potest.

1 III. Videor mihi intueri animum tuum incensum et effervescentem. paras adclamare: „Haec sunt quae auctoritatem praeceptis vestris detrahant. magna promittitis et quae ne optari quidem, nedum credi possint. deinde injentia locuti cum pauperem negastis esse sapientem, non atis solere illi et servum [vel vestitum] et tectum et

cibum deesse. cum sapientem negastis insanire, non negatis et alienari et parum sana verba emitiere et quicquid vis morbi cogit audere. cum sapientem negastis servum esse, iidem non itis infitias et Yeniturum et imperata facturan et domino suo servilia praestaturum ministerial ita sublato alte supercilio in eadem quae ceteri descenditis mutatis rerum nominibus. Tale itaque aliquid et in hoc 2 esse suspicor, quod prima specie pulchrum atque magnificum est, nec iniuriam nec contumeliam accepturum esse sapientem. multum autem interest, utrum sapientem extra indignationem an extra iniuriam ponas. nam si dicis ilium aequo animo laturum, nullum habet Privilegium. eontigit illi res volgaris et quae discitur ipsa iniuriarum adsiduitate, patientia. si negas accepturum iniuriam, id est neminem illi temptaturum facere, omnibus relictis neçotiis Stoicus fio." Ego vero sapientem non imaginario 3 honore verborum exornare constitui, sed eo loco ponere, quo nulla permittatur iniuria. quid ergo? nemo erit qui lacessat, qui temptet? nihil in rerum natura tam sacrum est, quod sacrilegum non inveniat, sed non ideo divina minus in sublimi sunt, si exsistunt qui magnitudinem multum ultra se positam non tacturi adpetant. Involnerabile est non quod non feritur, sed quod non laeditur: ex hac tibi nota sapientem exhibebo. Numquid dubium4 est, quin certius robur sit quod non vincitur quam quod non lacessitur, cum dubiae sint vires inexpertae, at merito certissima firmitas habeatur, quae omnis incursus respuit? sic tu sapientem melioris scito esse naturae, si nulla illi iniuria nocet, quam si nulla fit. et illum fortem virum dicam, quem bella non subigunt nec admota vis hostilis exterret, non cui pingue otium est inter desides populos. Hoc igitur dico, sapientem nulli esse iniuriaes obnoxium. itaque non refert, quam multa in illum coiciantur tela, cum sit nulli penetrabilis; quomodo quorundam lapidum inexpugnabilis ferro duritia est nec secari adamas aut caedi vel deteri potest, sed incurrentia ultro retondit. quemadmodum quaedam non possunt igne consumí sed flamma eircumfusa rigorem suum habitumque


... from the RetroRead library, using Google Book Search, and download any of the books already converted to Kindle format.

Browse the 100 most recent additions to the RetroRead library

Browse the library alphabetically by title

Make books:

Login or register to convert Google epubs to Kindle ebooks

username:

password:

Lost your password?

Not a member yet? Register here, and convert any Google epub you wish


Powerd by Calibre powered by calibre